Evangelium Secundum Joannem*

Caput 19: Versus 23

Milites ergo cum crucifixissent eum.Ecce quae gesta sunt juxta crucem, cum jam crucifixus esset.Quatuor.Quadripertita vestis signat Ecclesiam toto orbe, qui quatuor partibus constat diffusam omnibus partibus aequaliter, id est concorditer distributam. Tunica sortita omnium partium significat unitatem, quae charitatis vinculo continetur.Desuper.Quia charitas supereminet omnibus per totum, quia nemo est ejus expers qui pertinere videatur ad totum, a quo toto, sicut Graeca indicat lingua, catholica vocatur Ecclesia, quae in sorte Dei gratia commendatur.
(* Traductions européennes)